Epistola ad Hebraeos*

Caput 6: Versus 7

Saepe venientem.Dicitsaepe venientem,quia si rara, non sufficit: si assidua, vilescit.Imbrem.Doctrinam sanctam, rorem coelorum, quem sitienti terrae pluunt coeli, id est praedicatores verbi veritatis.Generans herbam.Significat eos saepe bibisse per legem et prophetas verbum coelestis doctrinae, qui nec sic prompti fuerunt germina fidei proferre.A quibus colitur.Cultores terrae sunt qui vomere spirituali arbusta conscindunt, et falce verbi Dei noxia praecidunt. Vel illi a quibus colitur. sunt illi iidem qui se colunt in bonis operibus, imitati scilicet majores, secundum illud:Et fecerunt fructum nativitatis,quia patres suos, qui eos in fide genu erunt, imitantur.
(* Traductions européennes)